- CHYTRUM
- CHYTRUMurbis Clazomenarum pars, cum altera parte, quae parva erat Insula, ponte commissa. Haec autem urbs, teste Aristotele, ob istum situm variis seditionibus laboravit, l. 5. Polit. c. 3. Hermolaus Barbarus putat Stephani esse Chytum: verum apud Stephanum sic mihi legendum videtur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.